GUTTA

GUTTA
GUTTA
Gr. ςταγων, unde ςταγονίας tus masculum, quod ςταχόνι i. e. guttae, simile sit, vide infra: item ςταλαγμὸς, unde vox, quam corvi edunt, quum aquae stillantis sonum imitantur, eodem nomine indigitata, apud Arist. Vide Salmas. ad Solin. p. 1318. In gemmis idem cum puncto est, Solin. c. 5. Dat Creta, quem Curaliachatem vocant, curalio similem; sed inlitum guttis auro micantibus. Cuiusmodi aureis guttis sparsum sapphirum χρν???οςτιγῆ vocat Epiphan. Vide eiusmodi gemmarum maculis hîc passim, ubi de Oculis, Stellis etc. item in vocibus Sparsus, ac Superspersus. Etiam in equis guttae, vide infra. At Gutta Sicula, apud Callimach. dicitur humor ille, quem in poculo relictum, bibentes desuper in manum conversam invergebant, ac ludentes in cottabeum coniciebant. Magni enim studii cottabus olim apud Siculos erat, apud quos et inventum fuisse, atque ita excultum, ut gradus etiam huic ludo constituerent, refert Dicaearchus l. de Alcmane. Guttam autem hanc ex poculis cottabum appellasse Thessalos ac Rhodios, seribit Clearchus tr. de linguis, de quo Graecorum lusu vide Athen. l. 15. c. 1. et Casaub. ad eum, nec non Suid. in voce κοτταβίζειν. A'nomine gutta, Guttatus, qui et Scutulatus equus, Romanis appellatus est, qui Gr. ψαρὸς vel κνακὸς: Vide supra Cnesus et quidem Scutulatum vocari dicit Isid. propter orbes, quos habet candidos inter purpureos, scutularum scil. formâ; Guttatum idem definit, album equum nigris intervenientibus maculis: mel. niger sic dicitur albis punctis respersus; quales sunt gallinae Numidicae, de quibus Mart. l. 3. Epigr. 58. v. 15. cuius Epigraphe de villa Faustini ad Bassum.
Et picta Perdix, Numidicaeque guttatae.
Ita guttatus plane exprimit Hebraeum barud i. e. grandinatus, χαλαζόμενος, maculis albis grandinis instar respersus, quae vox occurrit, apud Zachar. c. 6. v. 4. et 6. et Graecum λευκόςτικτος, quod de Eumeli equis usurpat Euripid. Iphig. in Aulide. v. 221. λευκοςτίκτῳ τρίχι βαλίους πώλους, pilo albis maculis guttato varios, cum contra μελανόςτικτοι sint Admeti equae, apud Stat. Theb. l. 6. v. 335.
— — noctemque diemque
Assimulant, maculis internigrantibus albae.
Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 7. et infra Varia. Ut alia omittam. Inter aromata Gutta gamba, non minimum locum tenet, memorata Casp. Barlaeo in Medicea, Erat adhaec inter visus obsonia Draconis sanguis, concreto succo rubens — et Gutta gamba, flavo colore reliquis intermicans. Sabaeorum tus et myrrba etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Gutta — Тип Акционерное общество …   Википедия

  • Gutta — Gut ta, n.; pl. {Gutt[AE]}. [L.] 1. A drop. [1913 Webster] 2. (Arch.) One of a series of ornaments, in the form of a frustum of a cone, attached to the lower part of the triglyphs, and also to the lower faces of the mutules, in the Doric order;… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Gutta — est le premier album du Rappeur Ace Hood sorti sur le label Def Jam/We The Best Music. L album est une succession de hits potentiels avec une impressionnante liste d invités tels que Rick Ross, Plies et Trick Daddy, et les artistes Forts du RnB,… …   Wikipédia en Français

  • Gutta [1] — Gutta (lat.), Tropfen; in der Pathologie ehedem soviel wie tropfenähnlicher Fleck, daher z. B. G. rosacea, Kupferrose (s. Kupferausschlag) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Gutta [2] — Gutta, Markt, s. Guta …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Gutta — (lat.), Tropfen; tropfenähnlicher Fleck; G. Gambir, Katechu …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Gutta — Gutta, (23. Mai), der hl. Landgräfin Elisabeth7 von Thüringen treue Dienerin, welcher sie nebst Isintrudis in genauer Beobachtung der Regeln des dritten Ordens und im J. 1229 zu Marburg ins ewige Leben nachfolgte. (Hub. Men.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Gutta — Gutta, lat. Tropfen; getrocknetes Harz. G. rosacea, die Gesichtssinne …   Herders Conversations-Lexikon

  • gutta — [gut′ə] n. pl. guttae [gut′ē] [ME, drop of gum < L] 1. Pharmacy a liquid drop 2. any of a series of small, droplike ornaments on a Doric entablature …   English World dictionary

  • gutta —   n. (pl. ae) drop.    ♦ gutta percha, n. rubber like substance.    ♦ gutta rosacea, acne rosacea.    ♦ gutta serena, amaurosis.    ♦ guttate, a. like a drop; having spots like drops.    ♦ guttiferous, a. yielding gum.    ♦ guttiform, a. drop… …   Dictionary of difficult words

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”